The Overbeck Latin Mass Rite    

Ordo Missae Orthodoxo-Catholicae Occidentalis


Sacerdos paratus quum ingreditur ad altare, facta illi debita reverentia (i.e: inclinatione) signat se signo Crucis, clara voce dicens:
Sacerdos: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen.
Deinde junctis manibus ante pectus, incipit Antiphonam:
Sacerdos: Introibo ad altare Dei. Populus: Ad Deum qui laetificat juventutem meam.
Postea Sacerdos et Populus alternatim dicit sequentem Psalmum 42. ( In Missis pro defunctis Psalmus "Judica" omittit ur.)
S. Judica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo et doloso erue me.
P. Quia tu es Deus fortitudo mea: quare me repuliste, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?
S. Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
P. Et introibo ad altare Dei: ad Deum qui laetificat juventutem meam.
S. Confitebor tibi in cithara Deus, Deus meus: quare tristis es anima mea, et quare conturbas me?
P. Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei et Deus meus.
S. Gloria Patri et Filio et Spirtui sancto:
P. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
S. Introibo ad altare Dei:
P. Ad Deum qui laetificat juventutem meam.
S. (dum signat se signo Crucis, dicit) Adjutorium nostrum in nomine Domini:
P. Qui fecit caelum et terram. Sacerdos deinde junctis manibus profunde inclinatus facit Confessionem sequentem:

S. Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Joanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis Fratres: quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: (Percutit sibi pectus ter, dicens:) mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos et vos Fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.
P. Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam.
S. Amen.
Deinde e positione inclinata se erigit. Deinde Populus (profunde inclinatus) repetit Confessionem, sed loco vobis Fratres dicit tibi, Pater, et loco vos Fratres dicit te Pater.
S. Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.
P. Amen.
S. Signat se signo Crucis, dicens:
Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus.
P. Amen. Versiculi et Responsoria sequentia a Sacerdote et Populo inclinatis dicuntur.
S. Deus tu conversus vivificabis nos.
P. Et plebs tua laetabitur in te.
S. Ostende nobis Domine misericordiam tuam.
P. Et salutare tuum da nobis.
S. Domine exaudi orationenem meam.
P. Et clamor meus ad te veniat.
S. Dominus vobiscum.
P. Et cum spiritu tuo.
Sacerdos manus extendens ac jungens clara voce dicit:
Oremus; et ascendens gradus altaris, dicit secreto:
Aufer a nobis, quaesumus Domine, iniquitates nostras: ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Deinde manibus junctis super altare inclinatus dicit:
Oramus te, Domine, per intercessionem Sanctorum tuorum (osculatur altare in medio) quorum reliquiae hic sunt, et omnium Sanctorum, ut indulgere digneris omnia peccata mea. Amen.
Hic Altare incensatur. Deinde Sacerdos signans se signo Crucis, incipit Introitum.

INTROITU

S.Constat duobus versibus Scripturae sacrae, qui cum tempore et festis mutantur, cum doxologia finali. Quo Introitu finito junctis manibus, alternatim cum Populo dicit:
S. Kyrie eleison.
P. Kyrie eleison.
S. Kyrie eleison.
P. Christe eleison.
S. Christe eleison.
P. Christe eleison.
S. Kyrie eleison.
P. Kyrie eleison.
S. Kyrie eleison.
Deinde in medio altaris extendens et jungens manus, et caput aliquantulum inclinans, dicit:
("Gloria" in Missis pro defunctis et in Missis ferialibus omititur.)

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, hominibus beneplacitum. Laudamus te. Benedicumus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens Gloria in excelsis Deo,. Domine fili unigenite, Jesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus; tu solus Dominus; tu solus Altissimus, Jesu Christe cum sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.
Post "Gloria in excelsis" addatur in memoriam Unionis nostrae cum Ecclesia Orthodoxa:
Agios o Theos, agios Ischyros, agios Athanatos eleison ymas.
bis lingua Graeca dicendum vel cantandum, et semel lingua verncula repetendum.
Sacerdos deinde osculatur altare in medio, et ad populum versus dicit:
Dominus vobiscum.
P. Et cum spiritu tuo.
(Orationes, Secretae, et Postcommuniones unam solummodo doxologiam habent.)
S. Oremus.
Sequuntur Orationes, una aut plures, ut ordo officii postulat. Sunt autem Orationes variae secundum tempora et festa.
Sequitur Epistola ex ordine temporum.
In fine Epistolae Populus dicit:
Deo Gratias.
Deinde Graduale (constans e duobus aut tribus versibus Scripturae sacrae) ex ordine temporum et festorum.
Post Graduale additur tempore Quadragesimali Tractus (constans e tribus aut quatuor versibus S. Scripturae). In paucis autem maximis festis post Graduale Sequentia (hymnus quidam a Patre quodam antiquo compositus) recitatur.
His finitis, si est Missa solemnis, Diaconus deponit librum Evangeliorum super medium altaris, et Sacerdos benedict incensum. Deinde Diaconus genuflexus ante altare, manibus junctis dicit:

Munda cor meum ac labia mea, omnipotens Deus, qui labia Isaiae prophetae calculo mundasti ignito: ita me tua grata miseratione dignare mundare, ut sanctum Evangelium tuum digne valeam nuntiare. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Postea accipit librum de altari, et rursus genuflexus petit benedictionem a Sacerdote dicens:
Jube Domine benedicere.
S. Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis, ut digne et competenter annunties Evangelium suum, In nomine Patris + et Filii et Spiritus sancti. Amen.
Accepta benedictione Diaconus oculatur manum Sacerdotis. Deinde, incenso et luminaribus concomitantibus, Diaconus junctis manibus dicit:
Dominus vobiscum.
P. Et cum spiritu tuo.
D. Sequentia (vel Initium) sancti Evangelii secundum N.
Dum pronuntiat haec verba, signat se signo Crucis.
Dum Populus respondet:
P. Gloria tibi Domine.
Diaconus incensat ter Evangelium. Postea prosequitur Evangelium junctis manibus.
In fine Evangeli Populus dicit:

Laus tibi Christe.
Quo finito, Subdiaconus defert librum Sacerdoti, qui osculatur Evangelium dicens:

S. Per Evangelica dicta deleantur nostra delicta.
Deinde Sacerdos incensatur a Diacono. tum Sacerdos in medio altaris extendens, elevans et jungens manus dicit:
("Credo" ommititur in Missis ferialibus et pro defunctis.)

S. Credo in unum Deum,
Omnes: Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum; et ex Patre natum ante omnia saecula; lumen de lumine; Deum verum de Deo vero; genitum non factum; consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis. (Hic genuflectur. ) Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in caelum et sedet ad dexteram Patris; et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos: Cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum, vivificantem, qui ex Patre procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. In unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.
Deinde osculatur altare, et versus ad populum dicit:
S. Dominus vobiscum.
P. Et cum spiritu tuo.
S. Oremus.
Deinde dicit versiculum Offertorii ex ordine temporis aut festi. Postea Sacerdos patenam cum Pane Accipit, quem offerens dicit:
Suscipe (Quae sequuntur secrete (mystikos) a Sacerdos) sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, hanc immaculatatam Hostiam, quam ego indignus famulus tuus offero tibi Deo meo vivo et vero pro innumerabilibus peccatis et offensionibus et negligentiis meis, et pro omnibus circumstantibus, sed et pro omnibus fidelibus Christianis vivas atque defunctis: ut mihi et illis proficiat ad salutem in vitam aeternam. Amen.
Deinde faciens Crucem cum eadem patena, deponit Hostiam super corporale. Postea Sacerdos infundit vinum in calicem, et aquam miscendam in calice bene+dicit dicens:
Deus qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti: da nobis per hujus aquae et vini mysterium, ejus divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps, Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, qui tecum vivt et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Postea Sacerdos accipit calicem et offert dicens:
Offerimus tibi Domine, Calicem salutaris, tuam deprecantes clementiam, ut in conspectu divinae majestatis tuae pro nostra et totius mundi salute cum odore suavitatis ascendat. Amen.
Deinde facit signum Crucis cum calice, et illum ponit super corporale et palla cooperit: tum junctis manibus super altare, aliquantulum inclinatus dicit:
In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te Domine: et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus.
Sacerdos erectus expandit manus, easque in altum porrictas jungens, elevatis ad caelum oculis et stat im demissis dicit:
S. Veni sanctificator omnipotens aeterne Deus: et ben+dic hoc sacrificium tuo sancto nomini praeparatum. Postea benedicit incensum dicens:

S. Per intercessionem beati Michaelis Archangeli stans a dextris altaris incensi et omnium electorum Suorum, incensum istud dignetur Dominus bene+dicere et inodorem suavitatis accipere. Per Christum Dominum nostrum qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Oblata deinde incensans dicit:
Incensum istud a te benedictum ascendat ad te, Domine, et descendat super nos misericordia tua.
Deinde incensat altare dicens (Psalmus 140):

Dirigatur Domine oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis, ut non declinet cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis.
Dum reddit thribulum Diacono, dicit:
Accendat in nobis Dominus ignem Sui amoris et flammam aeternae caritatis. Amen.
Postea incensatur Sacerdos a Diacono, deinde alii per ordinem. Interim Sacerdos lavat manus, dicens (Psalmus 25):

Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
Domine, dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae,
Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus iniquitates sunt: dextera eorum repleta est muneribus.
Ego autem in innocentia mea ingressus sum: redime me, et miserere mei. Pes meus stetit in directo: in ecclesiis benedicam te, Domine.
Gloria Patri et Filio et Spirtui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Deinde aliquantulum inclinatus in medio altaris, junctis manibus super eo dicit:
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus ob memoriam passionis, resurrectionis et ascensionis Jesu Christi Domini nostri: et in honorem beatae Mariae semper Virginis, et beati Joannis Baptistae, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et istorum, et omnium Sanctorum: ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem: et illi pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Sacerdos, osculatus altare, ad populum versus, extendens et jungens manus, dicit:
Orate fratres, ut meum ac vestrum sacrificium acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem.
P. Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis ad laudem et gloriam nominis Sui, ad utilitatem quoque nostrum totiusque Ecclesiae Suae sanctae.
S. Amen.
Deinde Sacerdos manibus extensis dicit Orationes Secretas ex ordine temporis aut festis.
S. (manibus super altare positis)Per omnia saecula saeculorum.
P. Amen.
S. Dominus vobiscum.
P. Et cum spiritu tuo.
S. (manus elevans) Sursam corda.
P. Habemus ad Dominum.
S. (manus jungens ante pectus et caput inclinans) Gratius agamus Domino Deo nostro.
P. Dignum et justum est.

PR'FATIO


S. (manus disjunctus tenens)Vere dignum et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine sancte Pater omnipotens; aeterne Deus, per Christum Dominum nostrum: per quem majestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates: coeli coelorumque Virtutes, ac beata Seraphim socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas depecamur, supplici confessione dicantes (manibus junctis et inclinatus dicit):
Sanctus, Sanctus, Sanctus. Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. (Signans se signo Crucis)Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

CANON MISS'

("Canon Missae" secrate dicitur.) Sacerdos extendens, elevans et jungens manus, elevans ad caelum oculos et statim demittens, profunde incinatus ante altare, manibus super eo positis, dicit:
Te igitur, clementissime Pater per Jesum Christum Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus (osculatur altare, deinde erectus et extensis manibus prosequitur) uti accepta habeas et benedicas haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata, in primus, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta Catholica: quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulis tuis Patriarchis nostris, sanctis Synodis et Antiste nostro N. (insere nomen Episcopi dioecsani) et omnibus Orthodoxis atque Catholicae et Apostolicae fidei cultoribus.
Memento, Domine, Regis (Reginae) nostri (nostrae) N., Gubernii nostir atque famulorum famularumque tuarum N. N. (jungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit: deinde manibus extensis prosequitur) et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio: pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, spe spe salutis et incolumitatis suae: tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.
Communicantes et memoriam venerantes, in primis gloriosae semper Virginis Mariae, Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi: sed et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuoroum Petri et Pauli, Andreae, Jacobi, Joannis, Thomae, Jocobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani: et omnium Sanctorum tuorum, quarum precibus concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio (Jungit manus) per eumdem Christum Dominum nostrum qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Tenens manus expansas super oblata, dicit:
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cuntae familae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostros in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. (Jungit manus. ) Per Christum Dominum nostrum qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Quam oblationem tu Deus in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris: ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi.
Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus Suas, et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem Suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit, deditque discipulis Suis, dicens (Sacerdos clara voce dicit):
S. Accipite et manducate ex hoc omnes:

hoc est enim Corpus Meum.


(Elevatio et Adoratio Hostia et Cleicis apud Romanos hoc loco abolenda et post "epiklesin" tantum facienda.)
P. Amen.
S. Simili modo postquam coenatum est, accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus Suas: item tibi gratias agens benedixit deditque discipulis Suis, dicens (Sacerdos clara voce dicit):
S. Accipite, et bibite ex eo omnes:

hic est enim Calix Sanguinis Mei novi et aeterni testamenti: mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis affunditur in remissionem peccatorum.


(Elevatio et Adoratio Hostia et Calicis apud Roman os hoc loco abolenda et post "epiklesin" tantum facienda.)
P. Amen.
Sacerdos dicit secrete:
Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.
Sacerdos, disjunctis manibus, dicit:
Unde et memores, Domine, nos servi tui sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Filii tui, Domini nostro tam beatae passionis, necnon et ab inferis resurrectionis, sed et in caelis gloriosae ascensionis: Offerimus praeclarae majestati tuae tua de tuis.
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae: et quod tibi obtulit summus et sacrificium Patrarchae nostri Abrahae: et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatem hostiam.
Profunde inclinatus, junctis manibus, et super altare positus dicit:
Supplices te rogamus, omnipotens Deus: mitte Spiritum Sanctum tuum super nos et super haec tua dona oblata: (signas ter sancta dona) et fac Panem hanc pretiosum Corpus Christi tui. Omnes. Amen.
S. (sigans super calicem) Et quod in hoc Calice est Vinum, pretiosum Sanguinem Christi tui.
D. Amen.
S. (bendicens utrumque donum sanctum) Transsubstantiando per Spiritum Sanctum tuum.
D. Amen, Amen, Amen.
Sacerdos genuflexus adorat, surgit et ad Populum versus consecratas species Populo adorandas ostendit. Deinde ad altar reversus, erectus, et manibus disjunctis pergit.
Jube, omnipotens Deus, haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae majestatis tuae: ut quotquot (osculatus altare) ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus, (seipsum signat.) omni benedictione caelesti et gratia repleamur.
(Jungit manus.) Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N. qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis.
(Jungit manus, orat aliquantulum pro iis Defunctis , pro quibus orare intendit, deinde extensis manib us prosequitur.)
Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur.
(Jungit manus et caput inclinat.) Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Manu dextera percutit sibi pectus, elata parum voce dicens:

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis Sanctis Apostilis et Martyribus: cum Joanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non aestimator meriti, sed veniae, quaesumus, largitor admitte. (Jungit manus.) Per Christum Dominum nostrum.
Per quem haec omnis, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis et praestas nobis.
Per Ipsum, et cum Ipsum, et in Ipsum: est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria.
Deinde clara voce dicit.
S. Per omnia saecula saeculorum.
P. Amen.
S. (Jungens manus) Oremus Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere: Extendit manus:

Pater noster, qui es in caelis: Sanctificatur Nomen tuum: Adveniat regnum tuum: Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: Et ne nos inducas in tentationem.
P. Sed libera nos a malo.
S. (submissa voce) Amen. Libera nos, quaesumus Domine, ab omnibus malis praeteritis, praesentibus et futuris: et intercedente beata et gloriosa semper Virgine, Dei Genitrice Maria, cum beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea et omnibus Sanctis (signat se signo Crucis) da propitius pacem in diebus nostris: ut ope misericordiae tuae adjuti, et a peccato sumus semper liberi, et ab omni perturbatione securi.
Discooperit Calicem at frangit Hostiam super Calicem per medium, dicens:
Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum.
Partem, quae in dextera est, ponit super patenam. Dinde ex parte, quae in sinistra remansit, fangit particulam, dicens:
Qui tecum vivit at regnat in unitate Spiritus Sancti Deus.
Particulam super Calice tenens dicit:
Per omnia saecula saeculorum.
P. Amen.
S. Pax Domini sit semper vobiscum.
P. Et cum spiritu tuo. Particulam ipsam immittit in Calicem, dicens secrete:

Haec commixtio et consecratio Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi fiat accipientibus nobis in vitam aeternam. Amen. Inclinatus, junctis manibus, et ter pectur percutiens, dicit:
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.
Deinde junctis manibus super altare , inclinatus dicit:
Domine Jesu Christi, qui dixisti Apostolis tuis, Pacem relinquo vobis, pacem Meam do vobis: ne respicias peccata mea, sed fidem Ecclesia tuae: eamque secundum voluntatem tuam pacifiare et coadunare digneris: qui vivis et regnas Deus, per omnia saecula saeculorum.
Domine Jesu Christi, Fili Dei vivi, qui ex volunatate Patris, cooperante Spiritu Sancto, per mortuem tuam mundum vivificasti: libera me per hoc sacrosanctum Corpus et Sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis et universis malis: et fac me tuis semper inhaerere mandatis, et a te nunquam separari permittas: qui cum eodem Deo Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.
Perceptio Corporis tui, Domine Jesu Christe, quod ego indignus sumere praesumo, non mihi proveniat in judicium et condemnationem: sed pro tua pietate prosit mihi ad tutamentum mentis et corporis, et ad medelam percipiendam: qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, Per omnia saecula saeculorum. Amen. Genuflectit, surgit et dicit:
Panem caelestam accipiam, et nomen Domini invocabo.
Accipit Hostiam in sinistram, et dextera percutien s pectus, elevata aliquantulum voce, ter dicit:
Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea. Postea dextera se signans cum hostia dicit:
Corpus Domini nostri Jesu Christi custiodiat corporem meum et animam meam in vitam aeternam. Amen.
Sumit reverenter Hostiam, jungit manus, et quiescit aliquantulum in meditatione S. S. Sacramenti. Deinde dicit:
Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
Accipit Calicem manu dextera, et cum eo se signans, dicit:

Sanguis Domini nostri Jesu Christi custodiat corporem meum et animam meam in vitam aeternam. Amen. Amen. Amen.
Sumit tertiam partem S. S. Sanguinis, quo sumpto partem Hostias relictam in tot particulas dividit, quot sunt communicantes, easque in Calicem immittit. Deinde cum Patena colligit fragmenta, si quae sunt super Corporali, extergit digito indice Patenam super Calicem, et postea pillices et indices coute et diligenter super Calice terit, ne fragmentum sacrae adhaereat.
Tum, si qui e Populo sunt communicandi, eos communicet cum cochleari continente utramque speciem. Ad altare reversus Sacerdos sumit sacras species in Calice relictas. Postea dicit:

Quod ore sumpsimus, Dominue, pura mente capiamus: et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.
Porrigit Calicem ministro (Diacono), qui infundit in eum parum vini, quo Claicem purificet, ne gutt sacrae speciei remaneat. Interim dicit:
Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potavi, adhaereat visceribus meis: et praesta: ut in me non remaneat scelerum macula, quem pura at sancta refecerunt sacramenta: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.
Sacerdos, parum vini et aquae addens, ablutionem sumit. Deinde extergit on et Calicem purificatorio, operit calicem, et plication Corporali, velat calicem eumque in altari collocat ut prius. Deinde Sacerdos dicit "Communionem," i.e. versiculum Scripturae sacreas ex ordine temporis aut festi. Posteas ad Populum versus dicit:

S. Dominus vobiscum.
P. Et cum Spiritu tuo.
S. (ad Populum versus) Ite missa est.
P. Deo Gratias.
Sacerdos se inclinans ante medium altaris. et manibus junctis super illud, dicit:
Placeat tibi, sancta Trinitas, obesquium servitutis meae, et prasta: ut sacraficium, quod oculis tuae majestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, minique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit te miserante, propitiabile. Per Christum Dominum nostrum. Amen.
Deinde osculatur altare:et elevati ocilis, extendens, elevans et jungens manus, caputque Cruci inclinans, dicit:
Benedicat vos omnipotens Deus (deinde versus ad Populum). Pater et Filius + et Spiritus Sanctus.
P. Amen.
S. (in cornu Evangelii) Dominus vobiscum.
P. Et cum spiritu tuo.
S. Initium sancti Evangelii secundum Joannem. (Signat se signo crucis.)
P. Gloria tibi Domine.
S. In principio erat Verbum
(usque ad v. 14) . . . . plenum gratiae et veritatis. (ad verba Verbum Caro factum est Sacerdos et Populus genuflectunt.)
P. Deo gratias.

The End of the Holy Mass

Copyright 2000-2003 by Ecumenical Orthodox Catholic Church.